Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 64


Romano addidit, quae appellantur Orchades, filio autem suo
Brittanici nomen inposuit. tam civilis autem circa quosdam amicos
extitit, ut etiam Plautum nobilem virum, qui expeditione Brittanica
multa egregie fecerat, triumphantem ipse proseqveretur et
conscendenti Capitolium laevus incederet. vixit annos iiii et lx,
imperavit xiiii. post mortem consecratus est divusque appellatus.
Successit huic Nero, Caligulae avunculo suo simillimus, qui
Romanum imperium et deformavit et minuit, inusitatae luxuriae
sumptuumque, ut qui exemplo C. Caligulae in calidis et frigidis
lavaret unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blattinis funibus
extrahebat. infinitam senatus partem interfecit, bonis omnibus
hostis fuit. ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut et saltaret
et cantaret in scaena citharoedico habitu vel tragico. parricidia
multa commisit fratre uxore matre interfectis. urbem Romam
incendit, ut spectaculi eius imaginem cerneret, quale olim Troia
capta arserat. in re militari nihil omnino ausus Britanniam paene
amisit. nam duo sub eo nobilissima oppida capta illic atque eversa
sunt. Armeniam Parthi sustulerunt legionesque Romanas sub iugum
miserunt. duae tamen sub eo provinciae factae sunt, Pontus Polemoniacus
concedente rege Polemone et Alpes Cottio rege defuncto.
Per haec Romano urbi execrabilis ab omnibus simul destitutus
et a senatu hostis iudicatus; cum quaereretur ad poenam, quae
poena erat talis, ut nudus per publicum ductus furca capite eius
inserta virgis usque ad mortem caederetur atque ita praecipitaretur
saxo, e palatio fugit et in suburbano se liberti sui, quod est inter
Salariam et Nomentanam viam ad quartum urbis miliarium, interfecit.
aedificavit Romae thermas, quae ante Neronianae dictae
nunc Alexandrinae appellantur. obiit xxxi aetatis anno, imperii
XIIII, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est.
|| denique
omnibus flagitiis suis etiam hoc addidit, quod sanctos dei apostolos
Petrum Paulumque trucidavit.
Huic Serv. Galba successit antiquissimae nobilitatis senator,
cum septuagesimum et tertium annum ageret aetatis, ab Hispanis
et Gallis imperator electus, mox ab universo exercitu libenter
acceptus. nam privata eius vita insignis fuerat militaribus
et civilibus rebus. saepe consul, saepe pro consule, frequenter

Torna all'inizio