Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1100


Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod per comestionem ostendit veram remansisse
naturam humanam ex illis vitae operibus quae infima sunt, ut prius dictum est.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod magis difficile erat ad credendum veritas
resurrectionis quam gloria resurgentis resurrectione supposita; et ideo maxime
facta sunt argumenta ad probandum veritatem naturae humanae quae manet in
statu gloriae quantum ad omnes potentias et membra, ut sit natura integra,
quamvis non remaneant omnes usus potentiarum et membrorum, quia non inest
necessitas. Et ideo ista comestio non fuit necessitatis, sicut est in animali vita,
sed magis fuit potestatis, idest naturalis potentiae ostensiva.
Ad secundum dicendum quod fuit ibi comestio quantum ad divisionem cibi, et
quantum ad traiectionem in ventrem, non autem quantum ad conversionem in
humores. Cibus autem ille, ut dicit Augustinus, in spiritualem
naturam conversus est, idest in vaporem resolutus, sicut aqua per radium solis.
Ad tertium dicendum, quod in Angelis non est comestio ad ostendendum potentiam
naturalem nutritivam, quia eam non habent, sicut Christus eam habuit; et ideo non
est simile. Et quamvis unum istorum argumentorum ex se non sufficeret, tamen
omnia simul certitudinem faciebant; et ideo etiam argumenta multiplicata sunt.
EXPOSITIO TEXTUS
«Nemo tollit eam a me». Contra. Ergo Christus non fuit per violentiam crucifigentium
occisus. Dicendum, quod illi quantum in eis erat, violentiam intulerunt;
quamvis Christo violentia inferri non potuit ex parte personae, sed solum
ex parte corporis humani.
Item, «homo in illo mutatus est, ut melior fieret quam erat». Contra. Naturae
manserunt utrinque in unitate. Dicendum, quod humana natura in Christo per
hoc quod est assumpta in unitatem divinae personae, non est mutata a sua
naturali conditione; sed accepit ampliorem perfectionem, secundum quam facta
est melior.

Torna all'inizio