Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 228

Liber III


Difficilius itaque et laboriosius nunc latina discuntur, quam olim Graeca discebantur. Mutata igitur linguae consuetudine, ratio quoque docendi ac discendi mutetur necesse est neque pueris, ut olim, poetae a principio tradi possunt. Moribus vero illa lectio quantum noceat in tenera illa et molli aetate, nequeo dicere. Perniciosius enim nihil esse, meo iudicio, potest, quam nudum adhuc animum, qui optima quaque re primum imbuendus esset, amoribus, lasciviis fabellisque imbuere. Alterum est vitium, quod magnopere fugiendum esse diximus, ne in soluta oratione poeticam grandiloquentiam et circuitus illos verborum imitemur aut nostram orationem adiectivis, translationibus et figuris immodicis repleamus, quae tumidam atque obscuram orationem reddunt. Quo in genere Apuleius, Petronius Arbiter, Martianus Capella et alii nonnulli magnopere peccaverunt, qui in oratione poetae quodammodo esse volverunt. Quod quidem vitium optime vitabimus, si in principio eius lectioni assuescemus, cuius in dicendo similes esse cupimus. Quum autem sint plures etiam in soluta oratione scribendi differentiae, considerandum deinceps est, in quo potissimum genere versari velimus. Habent enim res singulae non solum distincta genera dicendi, verumetiam propria, peculiariaque vocabula. Nam
p. 229

Torna all'inizio