34
Domino suo Anglorum regi Wil. fidelis suus L. fidele seruitium
et fideles orationes.
Libenter uos uideremus sicut angelum Dei sed hoc tempore
nolumus uos mare transire, quia magnum dedecus nobis faceretis
si pro talibus periuris et latronibus uincendis ad nos ueniretis.
Rodulfus comes, immo Rodulfus traditor, et totus exercitus eius
in fugam uersi sunt, et nostri cum infinita multitudine Francigenarum
et Anglorum eos insequuntur; et ante paucos dies,
sicut michi mandauerunt principes nostri, aut ipsi periuri de
terra uestra per mare fugient aut eos uiuos uel mortuos habebunt.
Cetera per hunc monachum uobis mando, cui bene credere
potestis, quia fidelitatem michi fecit.
Omnipotens Dominus uos benedicat.
35
Gloriosissimo domino suo Anglorum regi W. fidelis suus L.
fidele seruitium cum orationibus.
Gloria in excelsis Deo cuius misericordia regnum uestrum purgatum
est spurcicia Britonum. Castrum Noruuich redditum est, et
Britones qui in eo erant et terras in Anglica terra habebant,
concessa eis uita cum menbris, iurauerunt quod infra quadraginta
dies de regno uestro exirent, et amplius sine uestra licentia in illud |
|