Salimbene de Adam: Cronica

Pag 414


sudoris et pulveris et fetoris, quia tunicam nec excutere nec lavare
possunt, nisi remanserint nudi. Unde quadam die dixit quedam
mulier duobus fratribus Minoribus deridendo: «Noveritis quod
habeo unum Apostolum nudum in lecto meo, et erit ibi quousque
tunica sua siccetur, quam lavi». Audientes hoc fratres Minores
ceperunt ridere de fatuitate tam mulieris quam stulti Apostoli.
Ideo beatus Ieronimus dicit quod «nec affectate sordes nec exquisite
delitie Deo placent». De sordibus sic habes, Eze. XXII: Sordida
nobilis, grandis interitu. Item Iere. in Trenis I: Sordes eius
in pedibus eius, nec recordata est finis sui. Item Apoc. ultimo: Qui
in sordibus est, sordescat adhuc. De delitiis sic habetur, Prover.
VIII: Delitie mee esse cum filiis hominum, dicit sapientia increata.
Sed non decent stultum delitie, nec servum dominari principibus,
Prover. XIX. Ideo dicit Apostolus, I ad Timo, V: Vidua que in
delitiis est vivens mortua est.
Quod Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio
vivere, quod potest multipliciter demonstrari.
Undecima istorum Apostolorum stultitia est quia volunt de
helemosinis vivere nec habent quid rependant his qui helemosinas
sibi faciunt. Nam testante Salomone, Prover. XXII, sicut
qui accipit mutuum servus est fenerantis, sic qui recipit servitium
obligatur ad beneficium rependendum. Sed isti illitterati sunt et
ydiote, et ideo nec predicare nec missas celebrare possunt, et
defraudant illos a quibus accipiunt helemosinas, et illos qui eas
habere debent, scilicet fratres Minores et Predicatores, quia,
sicut dicit Apostolus, prima ad Cor. IX, ordinavit Dominus his
qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere. Quod potest
multipliciter demonstrari. Et primo, quia Propheta dicit: Sumite
psalmum et date tympanum, id est «sumite spiritualia et date
temporalia», dicit glosa. Secundo, quia Apostolus, prima ad
Cor., dicit, IX: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est
si nos carnalia vestra metamus? Quasi diceret: Non est magnum,
quia meliora sunt spiritualia quam temporalia. Unde dicit: Si

Torna all'inizio