Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 86


Suo N., N. de Rocca.
Inter alia mea negotia quibus curiose te credo sollicitum – recepistis.


Nicolao nepoti suo Nicolaus de Rocca.
Quantumvis aliena te regio ceperit, studere debes eorum semper cum
quibus tua conversatio fuerit prudenter accomodare te moribus, et animum
universis ac singulis informare nativum. Nec de rerum novitate
montanus obstupeas, vel hominum ritus insolitos novitius admireris, sed
cum totus mundus sapienti sit patria, sic omnium mores amplectere, ut
etsi non sis, saltem sapienti similem te figures. Mei autem si habes, sicut
te dicis habere, memoriam, verba mea tecum et infra te ipse recogites, ut
inter cetera domino tuo studiose sis subditus et quicquid tibi dicat aut
faciat, dici seu fieri semper extimes ad doctrinam.

Torna all'inizio