sua culpa periturum, sua culpa dampnandum, sua culpa in perpetuum puniendum;
set que prescita sunt a Deo inmutari non queunt, ergo necesse est ut impius
iste qui prescitus est puniendus recipiat quod promeruit culpa sua. Aut igitur, si
verum est argumentum, excuset innocentem Deum immutabilitas prescientie sue
aut, si non infert vim Deo prescientia sua – quin minus faciat quecumque vult
et non faciat que non vult –, nec homini infert vim: quin minus ex quo erigitur
supra pedes suos possit pro velle suo aut stare in iustitia aut precipitari in culpam.
At, ut mediam salubriter teneamus viam, fateamur veraciter inmutari non posse
que prescita sunt a Deo nec ideo tamen impium fieri aliquem quia prescitus est
impius, set malitia vel superbia quam exercet in tempore propria voluntate, vel
quam exerceret si haberet tempus; prescivit Deus ab eterno, nec ideo futura erat
quia hanc Deus prescivit, set quia futura erat ideo prescita est!
BENEDICTUS: Cum scriptum sit: Pertransibunt plurimi et multiplex erit
scientia , dubium esse non debet quod quo magis appropinquat splendor seculi
futuri, eo auferentur ab oculis cordis tenebre ignorantie nostre; et ob hoc que,
manentibus usque adhuc reliquiis tenebrarum, capere aperte non possumus venerari
potius quam scrutari debemus.
IOACHIM: Quia sine timore humilitas esse non potest, non vult Deus repente
revelare archana consilia et occulta iudicia maiestatis sue, ut magis timeatur. Qui
enim in timore Domini perseverat, ipse est electus; qui autem indurat cor suum
ut non timeat, ipse reprobus est. De his autem reprobis qui non pervenerunt ad
legitimam etatem superius dictum est. Etenim cum, sicut sibi vicissim succedunt
dies ac nox, ita necessarium sit humane saluti succedere sibi vicissim misericordiam
et iudicium, ommittat homo querere cur Deus heri fecit iudicium et hodie
misericordiam, cum utrumque Deus faciat ad salutem; set magis sollicitet se
ipsum super dato sibi qualicumque talento, de quo et redditurus est rationem;
quia, sicut absurdum est querere et supra humanum sensum investigare cur non
ante multa annorum milia creavit Deus mundum – cum, si et hoc daretur et mille
talia, eadem ipsa questio insoluta maneret – aut cur non Deus hanc hiemem fecit
estatem et e converso, aut cur non hanc feminam voluit esse masculum et e
converso, sic absurdum est querere cur in tali tempore fecit Deus iudicium illi
populo potius quam in tali; et non magis anxius querere, ne desit ipse gratie Dei
et sit super se durum iudicium, quod lux venit in mundum et diligit tenebras
plusquam lucem . Sive ergo aperta iudicia sive occulta faciat Deus, iustus est
Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis . Quocirca
cesset super hoc omnis questio, sileat omnis lingua et finem questionis huius
|
|