Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 76

Tomus II


si tunc erat inermis, ut dictum est, diligenter
inquiras: et quicquid inde inveneris nostrae
Curiae rescripturus: ut per te certificari, circa
hoc Celsitudo nostra procedat, sicut fuerit
procedendum.
Cap. XLII.
Eidem contra eum, qui servitiis Curiae infestum
se exhibet et molestum.
Quia nostrae innotuit Majestati quod Jo.
de urbe veniens, moraturus in nostris
servitiis, contrarius extitit plurimum et
infestus: fidelitati tuae praecipiendo mandamus,
quatenus si tibi constiterit de praedictis,
memoratum Joh. uti pace et tranquillitate nostra
aliquatenus, non permittas: nisi propter
hoc in provincia publicum scandalum, ex quo
servitiis nostris dispendium inferatur, posset
oriri.
Cap. XLIII.
Conclusio super inquisitione facienda de conditione
potentum.
Supplicarunt Excellentiae nostrae fideles nostri
etc. Tuae igitur fidelitati praecipiendo
mandamus, quatenus de conditione
potentum, quantitate proventuum petitorum,
et quicquid inde Curiae nostrae expediat, per
inquisitionem a te diligentissime faciendam,
plene conscientiam nostrae instruas Majestatis.

Torna all'inizio