placeat, obelus cicius emendabit. Et primo videndum est quomodo
pervenimus ad eum et qualiter, secundo de eius condicionibus.
2. Primo namque cum nos dimissi a Kaam summo Imperatore
cum donis maximis et expensis transire per Indiam temptaremus,
alia via per terram clausa propter guerras et nullomodo
pateret transitus, preceptum fuit Kaam, quod veniremus per
Manzi, que olim maxima India vocabatur. Habet autem Manzi
civitates et populos sine numero et nobis incredibilia sunt nisi
vidissem copiam omnium rerum, fructuum quos nunquam gignit
terra latina, et civitates maximas triginta milia, exceptis villis
et oppidis infinitis. Et inter illas est civitas famosissima nomine
Campsay mirabilior, pulchrior, dicior et maior, cum maiori populo
et pluribus diviciis et deliciis, edificiis et maxime ydolorum templis,
ubi sunt mille et duo milia religiosi simul habitantes, quam
aliqua civitas que sit in mundo vel forte fuerit unquam. Ubi
scribunt scribentes esse decem milia poncium nobilium de lapide
cum sculpturis et ymaginibus principum armatorum. Incredibile
est non videnti et tamen forte non menciuntur.
3. Est etiam Zayton, portus maris mirabilis civitas, nobis
incredibilis, ubi fratres Minores habent tres ecclesias pulcherrimas,
optimas et ditissimas, balneum, fundatum, omnium mercatorum
depositorium, habent etiam campanas optimas et pulcherrimas,
quarum duas ego feci fieri cum magna solempnitate, quarum
unam videlicet maiorem Iohanninam, aliam Antoninam decrevimus
nominandas et in medio sarracenorum sitas.
|
|