Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 231


5. Peregrinamur a Deo . Deus ubique est, sed quia
sedes Dei in coelis est, et illic semper videtur, ideo
hic positi, ubi non videtur, peregrinari ab eo
dicimur.
6. LANFR. Peregrinari a corpore . Quia, inquit,
non potest fieri ut ad Deum eamus corpore, eligimus
magis separari a corpore, et praesentes esse ad
Deum.
7. AMBROS. Et ideo contendimus , id est, sive in hac
vita positi, sive ante tribunal Christi praesentes
placeamus ei.
8. AUGUST. (epist. 107. Vitali Cart. de orando pro
incredulis , tom. II.) Ut referat unusquisque . Omnes
astabimus ante tribunal Christi; ut referat unusquisque
secundum ea quae per corpus gessit, non
secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus foret,
sive bonum, sive malum. Scimus etiam parvulos,
secundum ea quae per corpus gesserunt, recepturos
vel bonum vel malum. Gesserunt autem non per
seipsos, sed per eos qui pro illis respondentibus, et
renuntiare diabolo dicuntur, et credere in Deum:
Unde et in numero fidelium computantur, pertinentes
ad sententiam Domini dicentis: Qui crediderit et baptizatus
fuerit, salvus erit ( Marc . XVI).
9. AUGUST. (tract. 7 in Evang. Joan. , tom. IX).
Sive enim mente excedimus . Quid est mente excessimus?
Ut illa videamus quae non licet homini loqui.
Quid est temperantes sumus vobis? Non , inquit,
judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum Jesum,
et hunc crucifixum .
10. LANFR. Mente excedimus . Mente excedere est
in divina contemplatione esse, et hoc dicit se propter
Deum, non propter laudem hominum facere.
11. Sive sobrii sumus . Sobrii erant apostoli, cum

Torna all'inizio