Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 442


Quicquid monstri fuit usquam, confestim apparuit.
Libanus in suis cedris vehementer aruit,
Babylon erexit caput, Cades palma caruit.

Mox in campum salierunt spiritus silvatici,
Patarini et ambrones simul et artabati
Atque ligna colligentes sacro die sabbati.

Senes puerum portantes errarunt ab utero,
Qui sub cesare sedebant in loco deutero;
Sed apostatantes cadunt a cardine supero.

Conspirantes contra matrem, contra regem filium,
Statuentes separatim hinc rosam, hinc lilium,
Hos privatos facientes scandunt super titulum.

O deus, habyssus multa tua sunt iudicia,
Quę sunt cunctis veneranda tamquam sacrifitia,
Licet ea nesciamus, quorum sunt indicia.

Quid est, quod se potuerunt a fide prevertere,
Cum fuissent mundo teste erecti de stercore
Ab Cuonradi HEINRICO, Romanorum cesare?

Torna all'inizio