Sequente uero anno idem Otto Saxonum rex Romam uenit nobiliter cum exercitu et a 
Iohanne papa coronatus est, accipiens ab eo totius Italie uexillum cum imperii dignitate, 
professus iureiurando seruare fidem Romane ecclesie. Et tunc itaque Otto rex appellatus 
est imperator. 
Anno dominice incarnationis DCCCCLXVIIJ, hic in Apuliam uenit cum exercitu et oppidum  
Barum expugnando cepit, cepitque ciuitatem Bibinum atque Asculum, Grecos expellens.  
Interea apud Constantinopolim defuncto imperatore Niceforo, Iohannes cognomento 
Simiski tenuit imperium annis VI . Quo defuncto Basilius et Constantinus filii eius ceperunt 
imperare ab anno incarnatione domini DCCCCLXX, regnaueruntque annis LV. At uero 
Rome defuncto Iohanne papa Benedictus papa sedit annis II, et post eum Leo sedit anno 
uno mensibus II. Deinde uero Iohannes sedit annis VI mensibus XI. Hic a Petro prefeccto  
Romane urbis comprehensus et in castello sancti Angeli retrusus, deinde in Campaniam 
in exilium missus et post menses decem Romam reuersus est, et de persecutoribus eius ab 
Ottone imperatore in urbe Roma supplicium sumptum est. Iste quoque papa Iohannes coronam  
posuit imperii Ottoni imperatori, quique accepta corona Aquisgranum reuersus est.
  |  
  |