Petrus Damiani: Epistulae

Pag 396


crepantibus buccis ethneas flammas eructuent, intimi fellis amaritudinem
evomant, clamoribus suis celum terramque confundant dicentes: Quomodo
divina vox mendacio caruit, quod regi promiserat, efficaciter implevit?
Quomodo nimirum Iosias in sepulcro suo in pace quievit, qui Egipciaci
regis gladio bellica sorte subiacuit? Sicque illic propheticum illud
possit aptari: Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit super
terra .
Vos autem, dilectissimi et unanimes fratres mei, quibus occultandum
nichil est, indubitanter agnoscite sentenciam illam Gregorianam esse, non
nostram. Quartum ergo Dialogi librum studiose perquirite, et illic inter
cetera sic invenietis: In evangelio Dominus dicit: Ambulate dum lucem
habetis . Per prophetam quoque ait: Tempore accepto exaudivi te, et in die
salutis adiuvi te . Quod Paulus exponens dicit: Ecce nunc tempus acceptabile,
Hoc tamen sciendum est, quia illic saltim de minimis nichil quisque
purgacionis optinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut
illic optineat, promerebitur .
Et ut isti rabidioris iracundie furore vesaniant, audiant, quod idem
Gregorius in Moralibus dicit: Quiapravus quisque mox ut mortuus fuerit,

Torna all'inizio