Sin autem mediis iuvenis Romanus in arvis
Occurrat, pugnare michi sententia fixa est
Atque omnem potius successum sponte subire
Quem deus et Fortuna dabunt.» Hic turbidus ille
Conticuit. Senior iuxta, cui flectere clavum
Ars erat, annosam tollens ad sidera frontem
Mox freta lata tuens, «Veniam te, Iupiter,» inquit
«Neptunumque patrem atque omnia numina supplex
Deprecor, infandas Libie prohibete ruinas
Atque omen prohibete malum. Michi multa videre
Vita dedit longos huc continuata per annos;
Nunc tremor invadit mentem timidumque senectus
Efficit. Heu quanto stetimus discrimine contra
Hostiles acies tunc, cum Romana paventem
Castra pererrabant Libiam et Carthaginis ample
Menia pulsabant. Tum dux erat optimus illis
Regulus, eximio cui sic Fortuna favere
Blanda videbatur, nichil ut sperare liceret
Afflictis. Quantum tandem - stat Bagrada facti
Testis adhuc - quantum frustra serpentis amice
Sensimus auxilium! Latiis namque illa sagittis
Obruitur transfixa fera, et sub grandine multa
Telorum compressa perit - vix iugera campi
Quatuor excipiunt immani mole iacentem -.
Vix tandem tot victa malis Fortuna, remoto
Oportuna quidem non dignis mittit ab orbe
Auxilia: ipsa ducem fida Lacedemone mittit
|
620
625
630
635
640
645
|