10. (1) QUOMODO LAICI SCRIBANT DOMINO PAPE.
(2) Seculares scribunt summo pontifici in hunc modum: 'Sanctissimo patri ac domino H. Dei gratia summo pontifici F. devotus filius eadem gratia Romanorum imperator et semper agustus salutem cum subiectione perhenni' (3) vel 'salutem et tam promptum quam debitum famulatum' vel 'salutem et debite fidelitatis obsequium'. (4) Idem possunt omnes dicere seculares si domino apostolico fidelitatem fecerunt. Alioquin, se 'devotos' vel 'devotissimos filios' nominantes, 'salutem et obsequium' mittunt vel 'salutem et subiectionem perpetuam' vel 'salutem cum prontitudine serviendi'.
11. (1) DE TRIPLICI ORDINE CARDINALIUM.
(2) Cardinales autem vocat dominus apostolicus omnes 'fratres'. Ipsi vero 'devotos filios' se appellant. (3) Sed episcopi cardinales non aliter quam ceteri episcopi debent apostolicum salutare. (4) Qui autem sunt presbiteri cardinales ponunt titulum sui cardinalatus, preter cardinalem ecclesie XII Apostolorum qui ponit 'basilicam' et non 'titulum', (5) hoc modo: 'H.
|
|