Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 125b


posita causa ponitur effectus. Sed accidentia
causa constructionis non sunt per
se, ut dictum est.
Et ita patet quod sint cause constructionis,
quoniam vox cum suo significato
est causa materialis orationis, et significatum
est causa aliquando orationis
occasionalis efficiens. < Causa efficiens >
autem extra est constructor efficiens, intra
est modus significandi essentialis
generalis, qui est causa inchoans, sicut
dictum est. Dictum est etiam, quod modus
significandi essentialis specialis aliquando
est tota causa, aliquando concausa
et similiter accidentia sunt dimidia
causa constructionis, ita quod modus
essentialis specialis cum accidentibus sit
causa immediata constructionis (ι). Et
hec sufficiant de principiis constructionis
vel congruitatis et incongruitatis.
 
 
____
 
< Gloses. >
 
(α) <marge gauche, f. 95v, S1> Modus significandi
est ratio exprimens proprietatem rei.
(β) <marge gauche, f. 95v, S1> sicut substantivum et
adiectivum.

Torna all'inizio