Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 597


Cum peregre proficiscens.. coniunxit se cum eo quidam solo nomine sacerdos
et eum propinquis archiepiscopi tradidit; quem accipientes et eum omnibus
menbris debilitantes, postremo in lacum necaverunt. Cuius corpus postquam decem
menses sub aqua iacuit, revelatum est. Quod ut audivit Herlimbardus supradicti
Landulfi germanus, colligens omnem multitudinem Paterinorum, tamdiu castra propinquorum
archiepiscopi obsedit, donec corpus venerabilis Arialdi ei reddiderunt. Quod
Mediolani delatum in ecclesia sancti Celsi summo cum honore humatum est; ubi per
eius meritum usque hodie varię infirmitates curantur.
Interea Cremone verbum Dei mirabiliter crescebat. Qualiter vero XII viri zelo
Dei ducti consilio domni Christofori abbatis iuravere, et quomodo universus Cremonensis
populus hos imitatus est, et quomodo universos sacerdotes et levitas concubinatos
eiecere, et qualiter ipsum episcopum in ipso die passionis Domini sacerdotem
Paterinorum comprehendere nitentem verberavere, et quomodo post sanctum pascha honestos
viros nuncios ad papam misere, dicere non curabo. Scutum vero, quod Cremonensibus
per eosdem nuncios venerabilis papa mandavit, huic opusculo inserere deliberavi:
Alexander [episcopus], servus servorum Dei, Cremonensis ecclesię religiosis clericis
et fidelibus laicis salutem et apostolicam benedictionem. Inspiratori omnium
bonorum Deo et bonę voluntatis auctori uberes referimus gratias, qui vos adversus
hostem humani generis virtutum suarum telis armavit et ad destruendam symoniacam
heresim ac fornicatorum spurcicias clericorum ferventer accendit. Erexistis [vos]
enim, sicut in literis vestris cognovimus, contra versutias serpentis antiqui; et qui velut
biceps coluber per fistulas geminarum faucium nequicię suę super vos venena nequiter
evomebat, sancti zeli vestri telo perfossum atque precisum se virtutis vestrę pugione
suspirat. Plane qui serpenti dudum in paradiso damnationis eternę iudicium intulit,
ipse vos adversus modernam occulti draconis astutiam unanimiter incitavit. Quam
ob rem, [ut] sanctis conatibus vestris etiam huius sancte sedis apostolicę accedat vigor,
hoc ipsum apud vos per omnia decernimus observandum, quod a sanctis predecessoribus
nostris et a cunctis pene sanctorum canonum conditoribus non ambigimus institutum,
videlicet ut tam subdiaconi quam diaconi, sed et permaxime sacerdotes, qui mulieribus
carnali commercio admiscentur vel symoniaca sorde polluti sunt, et ecclesiasticis
careant beneficiis et perceptę priventur officio dignitatis. Indignum est enim, ut, qui
vel per incontinentiam carnis vel per commercium sacrilegę venalitatis suscepti ordinis
privatur honore, ecclesiastica pociatur ulterius facultate. Ceteros autem clericos, qui
videlicet inferioribus pociuntur officiis, si legalibus coniugiis sunt obligati, in suis
gradibus manere precipimus et [eis] competentia ecclesiastici sumptus beneficia non
negamus. Sed quia nonnulla preter hec, que vobis sunt admodum necessaria, ut a
nostra respondeatur auctoritate, consulitis, hortamur, ut ad sinodale concilium, quod
auctore Deo post proximum pascha celebraturi sumus, prudentes ex vobis viros venire
non pigeat, qui nobis quicquid exigendum est vestrisque utilitatibus conferendum non

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio