exercitum diviserunt in prima acie fuerunt pedites omnes et sagittarii et milites octingenti,
et sex castella lignea fortissima quorum unumquodque quattuor curribus deferebatur; in
qua acie comes Ildebrandinus, miles signifer et capitaneus extitit, et Sigerius quondam
Uguicionelli Gualandi, miles probatissimus, similiter signifer fuit. In qua acie comes Albertus
de Prata miles fortissimus interfuit. In secunda vero acie Ugo Belle, miles egregius, vexillifer
fuit: in qua fuerunt milites DCC, inter quos fuit comes Gerardus vir equestris et Rainerius
comes et Ugo comes et comes Tedicius de Bizerno et Uguicio et Tegrimus comites de
Cornino. In tertia quidem acie, Henricus Canis, miles strenuissimus, similiter vexilli fer fuit:
in qua fuerunt milites D, inter quos fuit nobilis militia episcopi Vulterrani. Nunquam adhuc
Tuscie copie in unum neque maiores neque melioribus ducibus atque militibus convenerant.
Uno itaque concursu utreque acies Pisanorum et Lucensium ingenti contentione dimicaverunt.
Cumque dubia sorte utrique preliarentur, tandem virtute Dei, qui exaltat humiles et deponit
superbos, Pisani VI kal Decembris, qui fuit die Iovis, de Lucensibus et Ianuensibus gloriosam
meruerunt victoriam; illos vicerunt et in fugam usque ad predictam turrem ligneam converterunt,
de quibus fuerunt capti milites plus CCC, pedites ultra DCC, cum tribus consulibus.
Multi plures Lucenses capti fuissent, nisi se Pisanos magnis vocibus in prelio aclamassent.
Multi vulnerati, occisi quam plures; in paludibus perierunt multi; dextrarios amiserunt fere
M, inter ronsinos et mulos perdiderunt ultra M et innumerosa multitudo asinorum a civibus
Pisanorum capta fuit. Vexilla, scuta, loricas et arma quam plura, papiliones, tentoria omnia
et castra et spolia omnia Lucensium victoriosi Pisani ceperunt. Nec dubium est ultimum
illum diem Lucane civitatis fuisse, si Pisani ad Lucenses devictos et infugatos capiendo s
divertissent. Eodem vero die belli, Ianuenses cum una galea, videntes victoriam quam Pisani
habuerunt, cum magna tristitia abierunt. Altera vero die, predictam turrem ligneam pre
[segue una lacuna di un f. nel cod. P. che viene da noi sostituita benissimo col f.95 del. c. A
che traduce l'originale del Maragone] . L'altro dì seguente e' Pisani preseno la dicta torre di
legno, et delle selve, et de paludi per tutto quel dì assai homini, arme, et cavalli cavorono,
et il terzo dì che fu alli 28 dì di novembre andorono e' Pisani al castello di Motrone con
mangani castelli di legno et gatti et prederii et quello circondonno et assediorno, et con
le predicte macchine per 4 giorni virilmente combaterno. El qual castello era in su la riva
del mare cinto di fossa intorno et quadrato, et per ciascheduno canto haveva una torre fortissima
et in nel mezzo del castello alta 60 cubiti o piu la quale hornava tutto il castello et in
quello erano octanta combattitori, in fra li quali erano vinte balestre. Et avendolo combatuto
lungo tempo, et fortemente, et quelli di drento non potendosi più tenere, sapendo il muro
esser sotto dal gatto, et la torre rotta da manghani, finalmente alli 2 dì di dicembre si areseno
|
1
5
10
15
20
25
30
|