Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 135


Sacro cetui cardinalium universitas Beneventi, per Leonardum de
Benevento.
Sancti patres, nec vires nobis nec merita suffragantur ad referendas vobis
gratias de benivolentia, quam ambassatoribus nostris vestre benignitas
sanctitatis ostendit. Et cum tanta sit benedictionis huius affluentia et
muneris amplitudo, non habet paupertas nostra quid offerat et subiectionis
humilitas quod ostendat, quo ad eius recompensatione se erigat nostre
debilitas servitutis. Ad Dominum igitur elevantes nostre devotionis intuitus,
humilitate supplici postulamus, quod Ille vobis exinde condigne retribuat,
a quo cuncta bona circumfluunt et non improperat cum compensat,
convertatque oculos vestros ut videant quibus undique vexamur angustiis,
et importabiles fasces miseranter advertant, quibus humeri nostri usque ad
terre pulverem sunt depressi. Onerum importuna fastidia, ut discretionis
vestre plenitudo discutiat, seriatim curamus explicare per litteras, ut consideretis
ex ipsis si est dolor similis sicut noster et tunc pietatis vestre plenitudo
compatiens manum porrigat indigne labentibus, ne in fauces lubricent
ulterius tyrampnorum, et os nostri presentis emuli, qui de nobis ad
curiam detracturus accedit, repagulis obiectionis argute sic obstruat, ut
perpetuis silentiis obmutescat. Nec illud omittimus, quando dicamus dolore
stimulati medulliter, quod ecclesie Romane spolia nostra nil conferunt,
licet raptores, quos sub umbra rectorum inconsulte destinat, locupletent.

Torna all'inizio