Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 3


Prima via sumitur ex parte materiae, circa quam versatur
huiusmodi ars. Secunda ex parte finis. qui intenditur
in hac arte. Tertia, ex parte auditoris, qui erudiendus est
per talem artem. Prima via sic patet. Cum enim doctrina
de regimine principum sit de actibus humanis, et comprehendatur
sub morali negocio, quia materia moralis
(ut dictum est) non patitur perscrutationem subtilem,
sed est de negociis singularibus: quae (ut declarari habet
2. Ethicorum) propter sui variabilitatem, magnam incertitudinem
habent. Quia ergo sic est, ipsa acta singularia,
quae sunt materia huis operis, ostendunt incedendum
esse figuraliter et typo. Hanc autem rationem videtur
tangere Philosophus I. Ethicorum, cum ait, quod dicetur
sufficienter de morali negocio, si manifestatio fiat secundum
subiectam materiam. Unde subdit, quod disciplinati
est, intantum certitudinem inquirere secundum unumquodque
genus, inquantum natura rei recipit. Videtur enim
natura rei moralis omnino esse opposita negocio mathematico.
Nam demonstrationes mathematicae sunt certae
in primo gradu certitudinis, ut ait Coment. 2. Met. rationes
vero morales sunt superficiales et grossae. Geometrae
igitur est non persuadere, sed demonstrare: rhetoris vero,
et politici, non est demonstrare, sed persuadere. Propter
quod I. Ethicor. scribitur, quod per peccatum est, mathematicum
persuadentem acceptare, et rhetoricum demonstrationes
expetere. Secunda via sumitur ex parte finis,
qui intenditur in hac arte. Nam (ut scribitur 2. Ethic.)
opus morale suscipimus non contemplationis gratia, neque
ut sciamus, sed ut boni fiamus. Finis ergo intentus in
hac scientia, non est sui negocii cognitio, sed opus: nec
est veritas, sed bonum. Cum ergo rationes subtiles magis
illuminent intellectum, superficiales vero et grossae magis
moveant et inflamment affectum: in scientiis speculativis,
ubi principaliter quaeritur illuminatio intellectus,
procedendum est demonstrative et subtiliter in negocio

Torna all'inizio