Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 111


ad preces tuas precepit tradi scripturam tibi quam superius
posui. Eius principium hoc erat: Ego Beringerius anathematizo
eam heresim de qua hactenus infamatus sum, que astruere conatur
panem et uinum que in altare ponuntur, post consecrationem
solummodo sacramentum et non uerum corpus et sanguinem domini
nostri Iesu Christi esse
. Rectissime id quidem et ipse precepit
et synodus assensit et tu exsecutus es, si labium dolosum in
corde et corde locutus non fuisses, si ad pristinum uomitum et
ad uolutabrum luti infeliciter periurus postea non redisses. Sacrorum
namque canonum auctoritate instruimur, ut nemo ab
heresi reuertens ecclesiastice communionis particeps esse permittatur,
quoadusque peruersum dogma uinculo anathematis
damnare compellatur. Verum in his uerbis nec uerba tua superius
posita nec eorum sententias quisquam poterit inuenire. Vnde
apparet peruersorem ac subuersorem te esse diuinarum litterarum,
et ex deprauatis fictisque sententiis erroris nebulas
spargere imperitis, falsumque esse quod ex falso principio constiterit
emanare. Ber.: Sicut enim qui dicit Christus est summus
angularis lapis Christum non aufert, Christum esse omnino
constituit, ita qui dicit panis altaris
[416] solummodo est sacramentum,
uel panis altaris solummodo est uerum corpus Christi
panem in altari esse non negat, panem et uinum esse confirmat
in mensa dominica
. Lanfr.: Verum annecteres, si ignarus ueritatis
priorem propositionis partem quisquam statueret, nisi forte
figurato locutionis modo uerbum illud proferret. Solemus
enim aliquas res illarum rerum ex quibus efficiuntur nominibus
appellare quamuis in aliam naturam translate iam non possint
esse illud quod sunt res ille ex quibus probantur effecte. Sicut
beatus Augustinus in extremo psalmorum explanationis opere
cristallum vocat niuem multorum annorum duratam tempore et

Torna all'inizio