Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 768


5. Praeterea, illud quod maxime exprimit proprietatem alicuius, maxime videtur
ad ipsum convenientiam habere. Sed in fine caelest. Hierarchiae dicit
Dionysius, quod in igne maxime ostenduntur divinae proprietates. Ergo ignis
maxime debet dici ad imaginem Dei.
SED CONTRA, ex hoc anima dicitur imago Dei quia eius capax est, ut Augustinus
dicit. Sed sola creatura rationalis est capax Dei. Ergo ipsa sola
est ad imaginem Dei.
Praeterea, quanto aliqua creatura est perfectior, tanto est Deo similior. Sed
inter alias creaturas rationalis natura altissimum gradum tenet. In ipsa ergo
praecipue imago Dei invenitur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, ut dictum est, illa imitatio rationem imaginis constituit
quae est in aliquo ad speciem pertinente. Ex primo autem et communi
nihil sortitur speciem, sed ex ultimo et proprio, sicut est differentia constitutiva.
Consideratis autem divinae bonitatis processibus in creaturis, quibus naturae
creatae constituuntur in similitudinem naturae increatae, ultima invenitur intellectualis
dignitatis participatio, et quae omnes alias praesupponat: et ideo
intellectualis natura attingit ad imitationem divinam, in qua quodammodo consistit
species naturae eius; et inde est quod in eadem operatione ponimus ultimam
felicitatem intellectualis creaturae, in qua est felicitas Dei, scilicet in contemplatione
intellectiva; et ideo sola intellectualis creatura rationabiliter ad
imaginem Dei dicitur esse.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis quaelibet creatura aliquid participet
de ratione similitudinis divinae, non tamen potest dici eius imago ratione
praedicta.
Ad secundum dicendum, quod similitudo operis potest dici ad operantem dupliciter;
aut quantum ad id quod habet in natura sua, sicut homo generat hominem;
aut quantum ad id quod habet in intellectu suo, sicut artificiatum ab artifice
in similitudinem artis suae procedit. Utroque modo procedit creatura a Deo
in similitudinem eius. Primo modo, quia ab ente sunt entia, et a vivo viventia.
Secundo modo, quia procedunt a rationibus idealibus. Cum ergo unaquaeque
res pertingat ad perfectam imitationem eius quod est in intellectu divino, quia
talis est qualem eam esse disposuit; ideo quantum ad hunc modum similitudinis
quaelibet creatura potest dici imago ideae in mente divina existentis; unde dicit
Boetius quod formae quae sunt in materia, possunt dici imagines, eo

Torna all'inizio