Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2002


est, denominatur, se contra Cyprum insulam habens. Est
enim initium huic apud Amanum montem Ciliciam a Syria dividentem,
finem autem Anemurium facit promontorium, quod
et Pamphylici maris initium est. Cuius in ora memoranda sunt
quedam. Nam ante alia sinus est Issicus, ab Isso olim inclita civitate
denominatus. Hinc Hammodes promontorium, inter
Pyramum Cydnumque flumina in mare procurrens; Tarsus inde,
Cilicie totius metropolis, paulo semota a litore est, hinc Soloe,
que postea Pompeiopolis nominata, sequitur et Corytos,
specu memorabili insignis, deinde Sarpedon promontorium
aliquando Sarpedonis regni finis, post quod Ceiandaris
atque Natidos Samiorum colonie sunt, inde Anemurium promontorium,
quod diximus mari finem ponere Cilico.
CIMBRICUM Occeanum sub arctoo dicunt a promontorio
Cimbrico terminatum, atque ab ipsis Cimbris circum incolentibus
populis nominatum.
CYRNEUM mare Tusci maris pars est, ab insula Cyrne, que
postea Corsica, a muliere Ligustina que illam primo incoluit,
dicta, denominatum est.
CODANUS sinus est Occeani ingens ultra hostium Albis fluminis,
in septentrionem patulus, magnis parvisque insulis plenus.
COLCHIUM mare in Ponto dicitur quicquid maris litori Colchorum
adiacet, ab Amazonibus, seu secundum alios ab Heniochis
ab austro terminatum, ab aquilone autem Chimerico
Bosphoro.
CORINTHIUS sinus Yonii maris pars est. Nam ex adverso
Cephalanie, Iacintho, Dulichie atque Itachie insulis parvo hostio
more freti in Patras et Naupactum penetrans usque ad Isthmon
montem, cui Corinthus insidet civitas et qui illud ab
Egeo tenui separat spado, tenditur, ab Etolis Peloponnesum
separans, oppida habens litori Peloponnesiaco insidentia Egionem,
Egiram, Olyros et Scironem, contra autem Pagem, Creusim,
Anticyram, Eanthiam, Chirram atque Calydonam Tydei
patriam, et Evenos. Qui quidem sinus Phion alio nomine
nuncupatur.
CRETICUM mare a Creta insula nomen habet, multa contingens

Torna all'inizio