genui genitum; veru<m>tamen concinui concentum facit et recinui
recentum et cano cantum et temno tem<p>tum. Facientia vero in
vi mutant vi in tum, ut livi litum, sivi situm, crevi cretum, stravi
stratum.
Omnia verba coniugationis tertiae desinentia in ro faciunt praeteritum
in vi, ut tero trivi, sero sevi (sed in compositis facit inserui
vel insevi), praeter uro ussi, gero gessi et verro verri et curro cucurri.
Et si faciunt praeteritum in vi, mutant vi in tu<m>, ut trivi tritum; sevi
vi in tum et e in a fit satum (sed in compositis facit insertum et insitum).
Et si faciunt praeterita in si, mutant <si> in tum, ut ussi ustum,
gessi gestum. Et si faciunt praeteritum in ri, mutant ro in sum, ut curro
cursum, verro versum.
Terminantia in so. Omnia verba coniugationis tertiae desinentia
in so faciunt praeteritum in vi, ut lacesso lacessivi, arcesso arcessivi,
praeter capesso, quod facit capessi, et facesso facessi et quaeso quaesi
et viso visi et pinso pinsui. Facientia igitur praeteritum in vi mutant
vi in tum, ut lacessivi lacessitum, arcessivi arcessitum. Et si faciunt
in ui, mutant ui in tum et abstracta n <supinum faciunt>, ut pinsui
pistum.
In xo finientia. Omnia tertiae coniugationis verba in xo finientia
faciunt praeterita in ui, ut nexo nexui, texo texui, quorum supina aliud
<in> stum et aliud in xum.
In vo. Omnia tertiae coniugationis <verba> quae in vo desinunt,
faciunt praeteritum in vi, ut volvo volvi, praeter vivo vixi et connivo
connixi. Et si faciunt praeterita in vi, mutant i in tum, ut volvi volutum.
Quod si praeteritum in xi fecerint, mutant xi in ctum, ut vixi
victum.
In io. Omnia verba coniugationis tertiae terminantia in io faciunt
praeterita in ii, ut meio meis mei<i>. Facientia itaque in ii mutant ultimum
i in tum, ut meii meitum.
|
|