esse potest. Nam ab hac non est in mundo fides aliqua que
salvum faciat nisi ista ».
8. Dum sic ordinatum esset quod isti fratres comburi deberent,
vox volavit et fama sonavit per totam terram, ita quod
tunc omnes de dicta terra tam parvi quam magni, tam homines
quam mulieres ad hoc finaliter intuendum penitus occurerunt.
Ipsi dicti fratres ducti fuerunt super medanum, id est
super plateam civitatis, ubi accensus erat ignis valde copiosus.
Qui dum sic accensus esset, Fr. Thomas ibat ad proiciendum se
in ignem, et dum vellet se proicere in ignem, quidam saracenus
cepit eum dicens: « Non vadas tu illuc cum sis senex,
nam super te aliquod experimentum habere posses, propter
quod ignis te comburere non valeret, sed alium ire permittas ».
Tunc statim IIIIor saraceni Fr. Iacobum de Padua violenter
ceperunt, eum in ignem proicere satagentes. Quibus ipse
dicebat: « Me permittatis quia libenter in hunc ignem prohiciam
memetipsum ». Ipsi autem ad sua verba non attendentes
statim in ignem eum proiecerunt. Dum autem sic eum in ignem
proiecissent et ipse in igne permaneret, ignis tam magnus
et altus erat, quod nullus unquam eum poterat intueri, eius tamen
vocem invocantem semper nomen Virginis gloriose audiebant.
Tunc igne totaliter consumpto, ipse Fr. Iacobus stabat
super prunas letus et gaudens, cum manibus in modum crucis
levatis in celis, Deum semper colaudando, dicebatque saracenis:
|
|