et sunt in Assyria. et civitas Tripolis et civitas Damascus. inexpugnabilis.
et Saphet et Sydon et Tyrus. Acri. Jherosolyma. Rama. Gazara. Ascalon.
omnes civitates: cotidie mittunt in camelis oleum. uvam passam. quod
appellatur zebibum. et omnia bona nascentia in Asyria portant ad Babiloniam
et Kayrum. et transiunt per Gazaram [et] Palestinam cotidie tria
milia. Vj milia et aliquando plures in ebdomada X milia camelorum euntium
ad illas grandes civitates. Ego vidi tales multitudines camelorum. qui erant
onerati. quod adientibus est incredibile et videntibus mirabile. et sic apparet potentia Babilonie et Kayri. quas propter peccata nostra possident
Saraceni.
Sciendum est eciam. quod hec Babilonia non est ilia. ubi fuit edificata
turris Babel. quum divise fuerunt gentes in LXXII linguis. ut habetur
Genesis Xjº capº. Et ista Babilonia est illa. ubi regnavit Nabugodonosor.
rex Babilonie. qui obsedit Jherosolymam et cepit Sedeciam regem et eruit
sibi oculos et occidit filios. ut habetur iiijº Regum XXVº capº. Similiter
in hac Babilonia. Daniel propheta liberavit Susannam de falso crimine. ut
habetur Danielis Xiijº capº.: similiter in hac Babilonia. Daniel positus fuit
in lacu leonum et Abacuch propheta de Juda in Babilon capillo capitis
ab angelo fuit portatus. ut daret sibi prandium ut habetur Danielis Xiiijº
capº. Alia autem Babilonia est in India. ubi est illa turris altissima.
UItra fluvium Nilli a Kayro per XV miliaria. est quoddam magnum
edificium. edificatum tempore Pharaonis. regis Egipti. et Joseph. filii
Jacob. ubi conditum frumentum et victualia. tempore ubertatis Vij annorum.
ut providerent annis venturis Vij. qui fuerunt magne sterilitatis. ut
habetur Genesis XLIº capº. Et adhuc appellantur horrea Joseph.
Magnum opus est et videtur a longinquo per unam dietam quasi. propter
ejus magnitudinem. et est valde antiquum opus. sine lignis edificatum. et
factum sub columpnis et cum voltis altissimis et mirabilibus edificiis: et ibi
prope ad duo miliaria. videtur quedam ruina magna. et dicitur. quod
fuit civitas Thebaide vel Thebea. unde fuit legio militum martirum sancti
|