insufficienter. Sufficienter quidem disposita est materia, quando fit necessitas
ad formam: et similiter aliquis sufficienter per meritum disponitur ad aliquid,
quando illud efficitur sibi debitum; et hoc est meritum condigni; et sic nullus
homo neque sibi neque alteri potest mereri gratiam vel peccati deletionem. Non
sibi, quia antequam gratiam habeat, non est in statu merendi, ut patet ex dictis:
aliis non, quia actio unius non potest sufficienter transire in alterum, nisi
habet aliquam communitatem cum illo, quae potest esse vel per
communionem in natura, vel per coniunctionem affectus. Sed prima coniunctio
est essentialis, secunda autem accidentalis. Purus autem homo non potest in
naturam, quia, ut supra dictum est, dist., 18, qu. 2, art. 6, quaestiunc. 1, est
inferior quam natura; et ideo non potest actio eius in alium hominem transire
secundum quod coniungitur ei in natura, sed solum quantum ad coniunctionem
affectus, quae est coniunctio accidentalis; et propter hoc non potest alteri sufficienter
mereri, sed ex congruo.
Solus autem Christus aliis potest sufficienter mereri: quia potest in naturam,
inquantum Deus est, et caritas sua quodammodo est infinita, sicut et gratia, ut
supra dictum est, dist. 13, qu. 1, art. 2, quaestiunc. 2. In hoc autem pro tota
natura meruit, in quo debitum naturae, scilicet mortis, quae pro peccato ei
debebatur, exsolvit ipse peccatum non habens; ut sic non pro se mortem solvere
teneretur, sed pro natura solveret; unde satisfaciendo pro tota natura, sufficienter
meruit peccatorum remissionem aliis qui peccata habebant.
Tertio modo dicitur agens instrumentale; et hoc modo sacramenta delent peccata,
quia sunt instrumenta divinae misericordiae salvantis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ea quae hominis erant, Christus supra hominem
faciebat, secundum quod eius actio habebat virtutem ex divino consortio,
ut supra dictum est; et ideo quamvis passio eius esset secundum quod homo,
tamen per passionem peccata delevit, sicut per contactum corporalem leprosum
mundavit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis passio esset in corpore, tamen erat in
spiritu acceptare passionem; et ideo per passionem meruit nostrorum spirituum
emundationem.
Ad tertium dicendum, quod Christus est unius naturae nobiscum; unde eius
actio in nos est aliquo modo univoca, idest similitudinem habens cum effectu.
Quamvis autem in iustificatione peccata deleantur, tamen iustificatio nominat
illam mutationem de culpa in gratiam secundum terminum ad quem; peccati
autem deletio secundum terminum a quo: et ideo attribuitur peccati deletio
morti, quae vitam passibilem, vitae peccatrici similem in poena, a Christo ademit;
iustificatio autem resurrectioni, per quam nova vita in Christo inchoata
est; et hoc est quod Apostolus dicit, Rom. 4, 25, quod «resurrexit propter iustificationem
nostram, et traditus est propter delicta nostra».
|
|