Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 250


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de spe secundum quod est virtus; et circa hoc quaeruntur
quinque: 1. Utrum spes sit virtus; 2. Utrum sit theologica; 3. Quomodo se
habeat ad alias virtutes theologicas; 4. De certitudine ipsius; 5. Quorum sit
habere spem.
ARTICULUS 1
Utrum spes sit virtus
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod spes non sit virtus. Spes enim dividitur contra timorem, gaudium,
et tristitiam. Sed nullum istorum ponitur in genere virtutis; quinimmo
tristitia ponitur in genere vitii, quantum ad accidiam et invidiam: ponitur etiam
inter sacramenta quantum ad poenitentiam; gaudium autem in genere fructus,
ut patet Gal. 5; timor autem in genere doni, ut dicitur Isa. 11. Ergo neque spes
debet esse virtus.
2. Praeterea, sicut virtutes infusae ordinantur ad aliquod arduum, quod est vita
aeterna; ita et virtutes acquisitae ad aliquod arduum, quod est felicitas civilis,
vel contemplativa. Sed philosophi tractantes de virtutibus acquisitis, non posuerunt
spem esse virtutem. Ergo apud theologos spes non debet poni virtus.
3. Praeterea, nulla virtus provenit ex meritis: quia virtutem Deus operatur in
nobis sine nobis, ut Augustinus ait.
Sed spes provenit ex meritis, ut in littera dicitur. Ergo spes non est
virtus.
4. Praeterea, nulla virtus opponitur alicui bono: quia bonum bono non est contrarium,
sicut malum malo, ut dicitur in Praedicamentis. Sed spes opponitur
timori, quod est bonum et laudabile. Ergo spes non est virtus.
5. Praeterea, nulla virtus habet actum mercenarium: quia virtus operatur
bonum propter seipsum. Sed spes habet actum mercenarium, cum intendat in
remunerationem. Ergo spes non est virtus.
SED CONTRA, nihil inducit ad vitam aeternam, nisi virtus. Sed spes inducit ad
vitam aeternam, ut patet in Psal. 5, 12: «Laetentur omnes qui sperant in
te: in aeternum exultabunt, et habitabis in eis». Ergo spes est virtus.
Praeterea, spes est propinquior caritati, quae est mater omnium virtutum, quam
fides, quia est in affectu. Sed fides est virtus. Ergo et spes.
Praeterea, nihil est meritorium, nisi actus virtutis. Sed spei actus est meritorius:
quia a confusione liberat. Psal. 30, 1: «In te Domine speravi: non confundar
in aeternum». Ergo spes est virtus.

Torna all'inizio