Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 187


et ad haec omnia se habeant, ut requirit ordo, et
regula rationis. Haec ergo ad praesens de passionibus
sufficiant: quia si quid est hic dimissum, infra diffusius
tractabitur. Agetur enim in tertio de timore, amore,
misericordia, et de aliis, ut rei cognoscentia postulabit.
Ibi enim ostendemus, quomodo reges et principes
se habere debeant, ut a populis timeantur,
et amentur: et quomodo debent
esse misericordes: et quomodo
zelativi. Nam multa, quae
hic universaliter sunt
tradita, ibi
particulariter
ostendentur.

Torna all'inizio