Petrus Damiani: Epistulae

Pag 252


corruentibus in Domino plausibiliter insultare. Qui cum corpora nostra
marcida sessione contemplantur ebescere, de ruina quoque interioris
hominis ilico sperant se victoriam optinere. De quibus per Ysaiam dicitur:
Ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt animae
tuae: Incurvare ut transeamus . Ubi post incurvationem animae etiam de
corporis incurvatione protinus additur: Et posuisti ut terram corpus
tuum et quasi viam transeuntibus . Utraque nimirum substantia, anima
scilicet et corpus, in nobis sic unitae sunt, ut plerumque una sollerter
agente vigeat altera, et dum haec resoluta neglegenter oscitat, illa quoque
dormitantis ignaviae languore torpescat. Iosue certe cum vidisset angelum
evaginatum tenentem gladium, ait: Quid Dominus meus loquitur ad
servum suum ? Cui nil aliud ille praecaepit, nil prorsus ut exequeretur
iniunxit, nisi tantum hoc: Solve, inquit, caltiamentum de pedibus tuis.
Quare? Subiunxit: Locus enim in quo stas sanctus est .
Cum ergo loco illi propterea, quia sanctus erat, debebatur nuditas
pedum, cur aecclesia, quae nichilominus sanctus est locus, non mereatur
stantium saltim reverentiam clericorum? Moysii quoque dicitur: Ne
appropies huc; solve caltiamentum de pedibus tuis. Locus enim in quo
stas, terra sancta est . Ut quid enim haec antiquis patribus divinitus imperata
per sacras paginas legimus, nisi ut sanctis locis nos reverentiam debere
credamus? An minus sacer est locus, in quo per mysterium vivificae
passionis Christi corpus offertur, quam ille ubi per suum Deus angelum
loquebatur? In Deuteronomio quoque legitur quia dixit Dominus Moysi:
Tu sta hic mecum, ut loquar tibi omnia mandata et cerimonias atque

Torna all'inizio