: Chronicon Novaliciense

Pag 268

V


cęnaculo vi opprimitur et diversis coangustatur calamitatibus.
Sed Deus inspector omnium nihil constituens sine remedio, qui
semper est misericors humilium reginam otius liberat. Nam
quaedam eius tyruncula, Christi premonita dextera, domnam
propriis manibus liberat. Hęc subter limina ostiorum terram cavat
manibus, quondam iatum faciens, se et domnam clam liberat.
Quę, inde evadentes, collocant se se in humectis locis, ut sic
fugere valerent. Factum est autem, ut quidam clericus, nomine
Vuarinus, auceps, illic tenderet passus vidensque reginam, fi<n>xit
se capi ab eius amore et requirit scelus nefarium. At regina
nobilissima stuprum abnegat; ille minacibus verbis eam mini-
tat, quia proderet eam regi. Dum angustatur undique, ammonet
ut abutatur pedisseque, ne fedaret reginam. Modestus namque
clericus, verba rennuens ficta, rennuit inania. Post non multum
tempus, presul efiicitur Modonensis, conferente sibi eadem regina.

Torna all'inizio