Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 344

Tomus I


Cap. XLIX.
Capitaneo regni Siciliae, quomodo intendebat
ire Lugdunum, ad praesentiam domini Papae.
Repetentibus nobis nuper Italiam, post
statum regni salubriter ordinatum, ad
dissensionis tam longae materiam, quae
inter nos et Ecclesiam vertitur, finaliter decidendam,
ad nostros et fidelium nostrorum,
quibus compunctiva charitate compatimur, labores
et sumptus totaliter finiendos, ad tollendam
denique morbi nascentis originem,
ne praesens incurreret infirmitas recidiva, altissimi
nobis plenitudo consilii, sicut infallibiliter
opinamur, occurrit: quod non ut hactenus
per ambages et devia, non per inutiles
circumstantias, aut quaelibet intervalla, sed per
ipsius naturam negotii, finem tanti discriminis
attingentes, Lugdunum recta via procedere
deberemus, causae nostrae justitiam praesentialiter
et potenter in adversarii nostri facie, coram
Transalpinis gentibus posituri: ac
deinde confestim repetituri Germaniam, ad
motus ejus, quos aliquorum infidelium provocavit
iniquitas, salubriter componendos.
Hoc autem tam salubre propositum, velut finem
tanto discrimini positurum, Italicorum et
Transalpinorum communis opinio omnium
commendat, qui gloriosum nostrae Majestatis
accessum continuis missionibus et precum
confusionibus evocantes, desideratam mundo

Torna all'inizio