Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 32


Assensum prebui, ueni, suscepi. In qua tot molestias tot tedia
tantumque ab omni fere bono defectum mentis cotidie sustineo;
tot aliorum in diuersis personis perturbationes, tribulationes,
damna, obdurationes, cupiditates, spurcicias, tantumque sanctae
aecclesiae casum incessanter audio, uideo, sentio ut tedeat me
uitae meae, doleamque plurimum me usque ad haec tempora
peruenisse. Mala siquidem sunt quae in praesenti cernuntur,
multo uero deteriora ex istorum consideratione in futuro coniciuntur.
Et ne diu celsitudinem uestram multis magnisque negotiis
occupatam prolixae orationis ambitu protraham, rogo quatinus
propter Deum et animam uestram sicut uestra cui contradici
fas non fuit auctoritate me alligastis, sic quoque alligatum abrupto
per eandem auctoritatem huius necessitatis uinculo absoluatis,
uitamque coenobialem quam pre omnibus rebus diligo repetendi
licentiam concedatis. Nec in huius rei sperni petitione debeo,
quam tam pie tam necessarie tam iustis ex causis concedi michi a
uobis deposco. Meminisse siquidem debetis, nec tradi obliuioni
oportet, quam benigne consanguineos uestros aliosque a Roma
scripta deferentes in prefatis adhuc coenobiis constitutus sepe
recepi, quam studiose eos pro captu meo ingeniique ipsorum tam
in sacris quam in secularibus litteris erudiui, ut taceam multa
alia in quibus uobis uestrisque antecessoribus pro rerum ac
temporum qualitate nonnunquam seruiui. Nec hoc iactando aut
improperando teste conscientia dico, nec fauorem gratiae uestrae
quasi prolatis oboedientiae meae obsequiis solito maiorem captare
requiro. Hoc tantum studeo harumque litterarum is solummodo
finis est, ut congruam rationem iustamque causam possim ostendere,
qua id quod peto a uestra munificentia Christo aspirante
ualeam obtinere. Quod si fortasse considerata aliorum utilitate
secus agendum michique id denegandum esse decernitis, ualde
uobis cauendum atque timendum est ne unde uos mercedem
habere apud Deum existimatis inde – quod a uestris actibus
semper procul sit – peccati periculum incurratis. Nullus est enim a
me aut per me in hac terra animarum profectus; aut si ullus
existit, tam paruus est ut detrimentis meis comparari non possit.
De his hactenus.
Ceterum quando Rome fui, uestramque faciem uidere uestroque
colloquio frui diuina gratia concedente promerui, rogastis me
quatinus in sequenti anno circa natiuitatem Christi ad uos uenirem

Torna all'inizio