plebis, sed exercitu, armis, bello dominatum occupasse:
que tam vehemens causa et urgens aderat, ut
ista negligeret et tanta liberalitate uti vellet?
IV. 11 Aiunt: quia effectus erat christianus. Ergo ne
imperii optima parte se abdicaret? Credo scelus erat,
flagitium, nefas: iam regnare nec cum Christiana religione
coniungi poterat regnum? Qui in adulterio sunt,
qui usuris rem auxerunt, qui aliena possident, ii post
baptismum alienam uxorem, alienam pecuniam, aliena
bona reddere solent: hanc cogitationem si habes,
Constantine, restituere urbibus libertatem, non mutare
dominum debes. Sed non id in causa fuit, tantum in
honorem religionis ut faceres adductus es: quasi religiosum
sit magis regnum deponere quam pro tutela religionis
illud administrare. Nam quod ad accipientes
attinet, neque honesta erit illis neque utilis ista donatio.
Tu vero, si christianum te ostendere, si pietatem
indicare tuam, si consultum non dico Romane ecclesie
vis, sed ecclesie Dei, nunc, precipue nunc principem
agas, ut pugnes pro iis, qui pugnare non possunt nec
debent, ut eos tua auctoritate tutos reddas, qui insidiis
iniuriisque obnoxii sunt. Nabuchodonosor, Cyro, Assuero
multisque aliis principibus sacramentum veritatis
Deus aperiri voluit, a nullo tamen eorum exegit, ut
|
|