Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 244


et episcopis Urbem egressus, Nimphas uenit, et ibi ab Hubaldo Hostiensi episcopo et reliquis
episcopis et cardinalibus est sollempniter consecratus, et postea Terracinam venit.
Octauianus uero in Urbe aliquantulum demoratus, cum in ea parum posset proficere, Campaniam
uenit, et apud Segniam mansit. Rex autem W[ilhelmus], audita promocione pape
Alexandri, nuncios ad eum misit, et eum in patrem et dominum cum suo regno recepit.
Eo tempore Ionathas comes Consie, et Gilbertus comes Grauine, et Boamundus comes
Monopelli, et Rogerius comes, Acerre, et Philippus comes de Sangro, et Rogerius comes
Tricarici, et multi barones cum Melfiensibus et Neapolitanis et quibusdam aliis contra
Maionem ammiratum coniurationem fecerunt, asserentes eum regis esse proditorem et ad
regni dominium aspirare. Quod audiens re W[ilhelmus], quia ammiratum tenere diligebat
et de eo plurimum confidebat, contra eos uehementer est indignatus, et per frequentes
nuncios et litteras eis precipiendo mandauit, ut ab hoc proposito desisterent, quia ipsum
ammiratum pro fideli et legati uiro habebat. Quod ipsi facere neglexerunt dicentes, se ammirati

Torna all'inizio