: Passio sanctarum Seraphiae et Sauinae (BHL 7586)

Pag 175


bris omnibus resoluti: sancta uero Dei ancilla, immaculata, uidens
adesse celeste auxilium, extensis ad celum puris manibus, pernoctauit
deprecans Dominum.
Diluculo autem properauerunt missi a prophanissimo preside,
ut uocarent iuuenes et, si precepta implessent, maligni interrogarentur.
Ingressi autem inuenerunt sanctam Dei uirginem orantem;
iuuenes uero deiectos in terram, uelut mortuos, penitus non
habentes potestatem erigendi se, sed neque loqui poterant; tantummodo
oculi eorum erant aperti corporaliter. Concursus autem factus
est non modicus: preses autem, cum audisset, iussit preparari
tribunal et perduci sanctam Dei ancillam. Et cum ducta fuisset,
preses dixit: «Quid est, puella: fecerunt iuuenes illi satis desiderio
tuo, an delectaris adhuc?». Sancta Seraphia respondit: «Tu quidem
secundum peruersam mentem tuam, quam peruertit et possedit
inimicus diabolus, irridens, loqueris; ego autem iuuenes, quos
dicis, nec sensi, nec fuerunt mecum». Preses dixit: «Quid ergo?
Hac nocte tecum non fuerunt?». Seraphia respondit: «Mecum
fuit, cuius sum, et ad quem pertineo». Preses dixit: «Quis est
ille?». Seraphia respondit: «Custos et conseruator meus, dominus
Iesus Christus». Preses dixit: «Quid tantam multitudinem
tricas? Dic michi, quomodo uel quibus maleficiis iuuenes eneruasti?».
Seraphia respondit: «Nobis Christianis non licet esse maleficos:
nam, quos per maleficia uestra interfecistis, noster et omnium
dominus Iesus Christus inuocatus uiuificat eos».
Preses dixit: «Si ergo superat Christus tuus omnem maleficam
artem, inuoca eum propter iuuenes illos, ut reddatur illis sani-

Torna all'inizio