Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 334


Qualis cura gerenda sit de filio ab anno quartodecimo
et deinceps. Cap. XVII.

Dicebatur supra circa filios tria intendenda esse, videlicet
quomodo habeant bene dispositum corpus, bene
ordinatum appetitum, et bene illuminatum intellectum.
Haec autem tria triplici septennio possumus adaptare.
Nam in primo septennio post receptionem baptismatis
et sacramentorum Ecclesiae, principaliter est insistendum
quomodo habeant bene dispositum corpus. Nam
quia in primis septem annis pueri quasi omnino carent
rationis usu, nec commode assuesci poterunt ad opera virtutum,
nec ad scientificas considerationes. Si enim aliquid
illo tempore addiscere possunt, hoc est idiomata vulgaria.
Sed a septimo usque ad quartumdecimum quia iam
incipiunt habere concupiscentias aliquas illicitas, et aliquo
modo (licet imperfecte) incipiunt participare rationis
usum, ideo in illo tempore non solum curandum
est quomodo habeant perfectum corpus, sed etiam quomodo
habeant ordinatum appetitum: usque enim ad quartumdecimum
annum secundum Philosophum in Polit.
magis inducendi sunt pueri ad bonum ex assuefactione
quam ex ratione. Sed a quartodecimo anno, quia tunc perfectius
participare incipiunt rationis usum, non solum curandum
est quomodo habeant bene dispositum corpus,
et bene ordinatum appetitum, sed etiam quod sint prudentes,
et quod habeant bene illuminatum intellectum:
ex tunc enim addiscere possunt non solum grammaticam
quae videtur esse scientia verborum, vel dialecticam
quae est quidam modus sciendi, vel practicam musicae
quae consistit in consonantia vocum: sed possunt instrui in
illis scientiis, ad quas sciendas oportet recurrere ad intellectum
rerum, et per quarum cognitionem possumus

Torna all'inizio