Galliam totam preter Venetorum angulum sub suo imperio tenuere  
et Tusciam vocavere, et secundum numerum nationum  
suarum ultra Appenninum misere colonias, ex quibus Adria, a  
qua Adriaticum mare dictum est, una fuit. Incipiens igitur a  
Vari hostio, Ligustinum omne, quod supra designatum est suo  
sub nomine, continet. Inde inter Lunam civitatem et Pisas, ubi  
Ligustinum terminari diximus, resumentes, habet in litore Pisas,  
olim a Grecis Pisanis conditas, Arni fluminis hostium, Vadas  
Voliternas, Umbronis fluvii exitum, Populoniam, vetustissimam  
Hetruscorum civitatem seu potius civitatis vestigia, Telamonis  
portum, Cosam oppidum Portumque Herculis, navigiis  
tutum, incolis autem adversum; post hec et Amonem et  
Pyrgim et hostia Tyberis, quorum altius paululum Roma rerum  
domina sedet. Hinc in litore veteris Laurentii atque Lavinii Latinorum  
vetustissimorumque oppidorum vestigia, et sic Ancii  
quondam Volscorum metropolis. Inde Asturam et Circeum  
montem, Circis venefice sedem, Terracina Volscorum Fundosque  
et Formias et Enee Troiani opus Caietam et Minturnas et  
Liris hostium, Sinuessam, Liternum, Scipionis Affricani exilio  
atque tumulo conspicuum, Vulturni exitum, et paulo supra  
Capuam Tuscorum coloniam, olim inter tres maximas orbis  
civitates tertiam. Inde Cumas Euboicas, Misenum, Baiarum sinum  
atque Neapolitanum ad promontorium usque Minerve  
sese porrigentem, Amalphiam, Salernum, Silarum fluvium, Palinuri  
portum, Velias, Buxentium, Clampetiam, Enum, Vibonem, 
Yonium, Maticanam, Metaurum, Taurinum, Scyllam,  
Rhegium, Regiam Columnam, Locros, Cauloniam, Consenciam  
atque Brutium a Zephirio promontorio terminatum,  
esto sint qui velint a Rhegio finiri oppido; in conspectu habens  
Corsicam atque Sardiniam, Capraram, Ilvam ferri alumnam,  
Igilium, Pontiam, Pitecusas, Capreas et clariorem Mediterranei  
maris Syciliam. Dictum autem Tuscum a Tuscis, qui a ture  
sacrificiorum denominati sunt, eo quod fuerint iuxta antiquorum  
ritum doctiores in sacrificiis peragendis.  
  
VENETUM mare id est quod Adriaticum diximus, non quidem  
a Paphlagonibus Venetis qui ab excidio Ylionis Antenorem 
  |  
  |