Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 94


sit creator vel creatura, dico quod talis dilectio non est dilectio, nec
creatura est nec aliquid est, sed privatio dilectionis quia odium est. Unde
quedam aquila volans per medium celum dixit: «Si male amas, tunc
odisti», id est malus et impudicus amor odium est. Dicit ergo Dionisius,
quod theosophi laudant divinitatem dilectum ex causativis, quia dilectio
dilecti causa est quare causativa, id est creata, vel diligantur a dilecto, vel
diligant se aut ipsum dilectum.
[30]
Ut Deum deorum laudant
Denique laudant eam ut Deum deorum Ut Deum deorum laudant
divinitatem, id est Christum, ex causativis, quia cum sit ipse Deus per
naturam «laudabilis et gloriosus in secula», laudant eum tamen ex
causativis Deum deorum, quia ipse Deus causa est quare sint dii multi
in celo et in terra per appellationem adoptionis, quorum ipse Deus
sit et dicatur Deus deorum. Nam quia omnibus, qui receperunt eum,
dedit potestatem ut filii Dei dicerentur et essent, nec potest nasci de
Deo nisi Deus, non quod incommunicabile nomen secundum naturam
dederit angelis vel hominibus, sed quod sibi ex singulari Dei subsistentia
est proprium, per adoptionis gratiam fecit esse commune, idcirco quia
Deus de hominibus et angelis facit deos, quorum sit per gratiam Deus,
theosophi laudant eum ut Deum deorum.
[31]
Ut Dominum dominorum
Sic etiam ex causativis laudant eam ut Dominum dominorum. Laudant
divinitatem theosophi Dominum dominorum ex causativis, quia

Torna all'inizio