Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 64


quae singulis personis decorum suum reddit. Sic enim et
aliis in rebus accidere videmus, ut a quibus re ipsa apparentibus
animus abhorret, proprie tamen efficta libenter vel contemplemur
vel audiamus. Nam et Chrysoloram nostrum sic
dicere solitum accepimus, scorpios et serpentes quos fugimus,
si depictos vera quadam imitatione viderimus, magnopere
delectamur; suis grunitum, serrae stridorem, venti sibilum,
maris strepitum cum audimus turbamur animo; quae tamen si
quis ficta voce imitetur, voluptate quadam afficimur. Quae
vero in scriptoribus vitae accommodata et ad virtutis rationem
pertinentia reperiuntur, ea memoriae commendanda sunt.
16. Ordo potissimum in studendo adhibendus erit, ne varios
libros confuse legant, sed singulis lectionibus dispertitas horas
haberi oportet: quae una res plurimum prodest et ad librorum
varietatem et ad rerum consummationem. Quod abunde et facile
percipi potest, si quis statuta hora exiguum quid vel legat vel
exscribat et id absque ulla intermissione faciat; intelliget enim
paucis diebus multum se profecisse. Hoc illud sonat Hesiodi a
parente nostro sic interpretatum: «Parvula si tentes superadiecisse
pusillis idque frequens peragas, grandis cumulatur acervus».
Perturbatione vero, et ea quam Graeci ajtaxivan nominant,
nihil non modo inutilius verum etiam deformius esse ex
aliis quoque rebus intelligi licet. Chorus ex multorum varietate
conficitur, qui si prout cuiusque animus tulerit canere voluerint,
inconcinna quaedam emergit et auribus iniucunda clamantium
confusio; ceterum cum suo quisque loco et tempore, ut institutum
est, ita vocem emittit, ex multiplici sono grata quaedam et
consona exsultat harmonia. In exercitu quoque idem cernere
licet, ubi si passim et neglecto ordine palantes evagentur milites
et facilem hostibus victoriam praebent et turpe quoddam
oculis spectaculum offerunt, cum equites pedites currus calones
sarcinae promiscue feruntur et se invicem si conserenda sit
manus impediunt. Contra bene instructus exercitus et amicis

Torna all'inizio