rex Carolus carceri tenet adstrictum, aut
domino Petro regi Aragonum, genero quondam
nostri regis Manfredi; sed credendum est magis
quod domnus Petrus nos pro suis recipiat,
defendat, et quodammodo ad uxorem ac filios
suos regnum ex successione regis Manfredi pertinet,
cui haeredes alii non supersunt. Audivi
etiam, quod rex Carolus vehementer de ipso
dubitat, praecipue occasione Provinciae, quam
ad se dicit rex Aragonus pertinere. Praeterea
intellexi, quod ingentem paravit armatam, et
copiosum gentis catalanae congregavit exercitum.
Forsitan, si audiat Siciliam contra Gallicos
rebellionis durae suscepisse cervicem, et quod
Siculi volunt eum, aut unum ex filiis suis regis
Manfredi nepotibus pro rege proprio, veniet ad
salvandum nos; est enim homo in armis strenuus,
et cupidus terrae, qui forte armatam non
fecisset, nisi ut terram aliquam subagere valeat
regno suo. Interim etiam consulo, quod terras
marinarum et victualibus et manu hominum
muniamus: nescimus enim quid contingere debeat.
Posset accidere sane, quod rex Carolus
hac aestate ad nos cum suarum extolio galearum
transiret. Messanam ad haec civitatem,
quae clavis et custodia est totius Siciliae, et
quae a se satis frumenta non habet, muniamus
victualibus optime pro duobus annis saltem, et
ordinemus homines arcerios et balistrarios de
montanis ad ipsius defensionem venire, si incolae
non sufficiant. Ad custodiam aliarum terrarum,
quae sunt juxta mare, Augustae, Syracusiae,
Cathaniae, et ex ista parte nostra Milatii,
pactensis civitatis, et cephaludensis, nec
non aliorum locorum debilium, viros idoneos
deputemus, qui ad praeservandum ipsas terras,
sollicite ac vigilanter excumbent et intendant".
Ad praedicta sane in Messana civitate ordinanda,
quae tandem fuerant deliberato Syculorum
consilio ordinata, nuntii et ambasciatores
omnium universitatum Siciliae convenerunt, quos
futurorum cautela grandis angebat, et sollicita
cura custodiae terrarum fortius stimulabat.
CAP. XI
Rex Karolus ad transfretandum in Siciliam se parat.
Interea rex Carolus se ad transfretandum parat
in insulam, cujus licet major pars navigii esset
Messanae, cum quo credebat sollemnizare passagium
Romaniae, de reliquis tamen vascellis, quaecumque
per diversa regni loca paraverat, sufficienter
poterat habere conservam ad passagium in
Siciliam faciendum. Nihilominus autem XXIIII
galeas armatas de Provincia in regnum praecepit
adventuras, IIII galeas advocat Pisanorum, quas
regi pro regno rebellato generalem exercitum
congreganti, per quamdam compositionem pacis,
ei amicitiae foederis inter ipsos Pisanos ac
regem Carolum initam ac firmatam, pro ejusdem
regis subsidio dare debent, cum fuerint requisiti.
|
|