Salimbene de Adam: Cronica

Pag 348


Petrus: «Vere credo prophetis. Sed dic michi si iste quem dicis
fuit principalis intellectus prophete vel secundarius, an violenter
extortus et usurpatus, an per adaptationis modum dictus». Cui
frater Hugo respondit: «Optime queris, et ideo dicam tibi:
Cum principes sacerdotum et scribe vidissent mirabilia que fecit
Iesus et pueros clamantes in templo et dicentes: Osanná filio David!
indignati sunt et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem
dicit eis: Utique. Nunquam legistis quia ex ore infantium et lactentium
perfecisti laudem?
Certe iste fuit principalis huius Scripture
intellectus, quem Dominus principaliter posuit. Secundarius
vero fuit, quem Ecclesia posuit in festo Innocentum in introitu
misse, in quo hec eadem verba ponuntur, quia utrobique conveniunt.
Verba predicta habentur in Ps. et Mat. XXI. Extortus
vero intellectus et violenter assumptus est, cum ab Ecclesia pro
adventu filii Dei in carnem verba illa sumuntur: Prope est ut veniat
tempus eius, et dies eius non elongabuntur
. Nam constat quod
de destructione Babylonis loquitur ibi propheta, Ys. XIIII. Secundum
adaptationem vero sumitur aliquid, ut cum in festo sancte
Margarite dicitur illud Evangelium in quo de margarita fit mentio,
Mat. XIII, vel cum in festo sanctorum Gervasii et Prothasii
cantatur introitus: Loquetur Dominus pacem in plebem suam
et cet., pro eo quod in festo istorum martyrum inter Ecclesiam
et Longobardos fuit pax facta, et ideo optima fuit convenientia
ut tali die talis introitus cantaretur.
Quod in manu sinistra multa peritia repperitur, et in Scriptura divina multiplex
intellectus.

Ad predicta etiam addere possumus: nos videmus quod
preter communem usum et usitatum, quem etiam noverunt rustici
et illitterati, in manu sinistra usus multiplex repperitur.
Nam ibi est peritia numeri sive numerandi et artis musice et kalendarii
et aurei numeri et adinventionis paschalis festivitatis. Simili
modo in Scriptura divina preter litteralem sive hystoricum sensum
repperitur allegoricus intellectus, anagogicus, tropologicus, moralis

Torna all'inizio