Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 742


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod homo hic ad augmentum meriti flagellatur,
non est sibi poena inquantum est homo, sed bonum eius: tamen est
poena sibi inquantum naturam animalem habet; et ideo talis poena non sequitur
culpam propriam illius qui peccat, sed culpam naturae infectae, quae si facta
non esset, homines sine huiusmodi molestiis ad perfectum meriti pervenirent.
Ad secundum dicendum, quod Christus nullo modo poenam habuit aliquam
quae esset poena hominis inquantum est homo: quia in bonis rationis superabundavit,
nec aliquem defectum in eis passus est. Habuit tamen poenam aliquam
quantum ad naturam communem; et ideo non oportuit quod esset aliqua
culpa in eo, sed quod aliqua culpa praecessisset in natura humana; unde dicitur
Isa. 53, 8: «Propter peccata populi mei percussi eum».
Ad tertium dicendum, quod hoc quod dicitur, quod non omne peccatum est
poena peccati; intelligendum est peccati alterius. Primum enim peccatum effective
et causaliter poena dici potest, inquantum corruptio naturae, quae per illud
fit, quaedam poena est; non autem poena alterius praecedentis peccati, sed
ipsiusmet peccati quod talem corruptionem inducit.
Ad quartum dicendum, quod sicut virtus non habet per se praemium in his temporalibus
bonis, sed per accidens, secundum quod talibus indigetur ad virtutis
actum; ita etiam nec culpa in his punitur quasi essentiali poena, sed quadam accidentali,
secundum quod subtractio horum bonorum temporalium in detrimentum
etiam spiritualium redundat, quatenus poena hic incipiat, et in futuro terminetur.
Ad quintum dicendum, quod hoc quod impii prosperitatem habent, frequenter in
eorum malum est, ut ex dicto Philosophi inducto patet; unde in hoc ipso
puniuntur. Similiter etiam et quod iusti in adversitatibus sunt, in eorum bonum
cedit, quia per hoc ad virtutem proficiunt; unde non est eis poena, praecipue
inquantum homines sunt, sed quasi pro praemio redditum.
ARTICULUS 5
Utrum distinctio bonorum sit conveniens
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter ponitur distinctio bonorum, ut quaedam dicantur
bona ex genere, et quaedam ex fine, et ex causa. Quod enim alicui convenit
secundum genus suum, non poterit removeri ab eo per aliquam differentiam
additam: quaecumque enim differentia animali addatur, semper in eo sensibile
remanebit. Sed reficere esurientem et similes actus quos dicit bonos ex genere,
male fieri possunt, ut si propter inanem gloriam fiant. Ergo inconvenienter boni
ex genere dicuntur.

Torna all'inizio