Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 177


Ansprand Langobardorum regnum potitus, tres solummodo menses regnavit; vir per
omnia egregius et cuius sapientiae rari aequandi sunt. Cernentes Langobardi huius
interitum, Liutprandum, eius filium, in regali constituunt solio; quod Ansprand dum
adhuc viveret audiens, valde laetatus est.
36. Hoc tempore Anastasius imperator classem in Alexandriam contra Sarracenos
direxit. Cuius exercitus ad alium versus consilium, ab itinere medio Constantinopolitanam
urbem regressus, Theodosium orthodoxum inquirens, imperatorem elegit atque
coactum in solio imperii confirmavit. Qui Theodosius aput Niceam civitatem Anastasium
gravi proelio vicit. Datoque sibi sacramento, eum clericum fieri ac presbiterum
fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, mox in regia urbe imaginem
illam venerandam, in qua sanctae sinodus erant depictae et a Filippico fuerat deiecta,
pristino in loco erexit. His diebus ita Tiberis fluvius inundavit, ut alveum suum
egressus multa Romanae fecerit exitia civitati, ita ut in Via latam ad unam et semis
staturam excresceret atque a porta sancti Petri usque ad pontem Molvium aquae se
descendentes coniungerent.
37. His temporibus multi Anglorum gentis nobiles et ignobiles, viri et feminae,
duces et privati, divini amoris instinctu de Brittania Romam venire consuerunt.
Aput regnum Francorum tunc temporis Pipinus optinebat principatum. Fuit autem
vir mirae, audaciae, qui hostes suos statim adgrediendo conterebat. Nam supra quendam

Torna all'inizio