faciunt lucidas urinas et nimis serenas; viciate, turbidas et sperma
in fundo habentes. Urina clara si rubea (sic) se mutaverit et
nebulam albam et spissam habuerit, proximum terminum febris
adnunciat cum sudore. Urina clara cum febre acuta et nebula in
medio vasis signum est future angustie cum detractione sanguinis
ex naribus, et terminum bonum cum sudore. Urina turbolenta que
residens non clarescit, significat habondantiam ventositatis; de synoca
incidet homo in causon et frenesin. Urina turbolenta que residens
clarescit, ventositatem cum calore significat, ut aqua dum
bullit turbolenta, dum frigescit clara ostenditur. Urina turbolenta
in febre acuta multum habundans malum significat, in causon mortem,
in inicio egritudinis spasmum. Omnis enim qui saniem mingit
aut ex eruptione vene sive ex epate, aut ex menstruis. Urina
sine voluntate exiens cum renum salutem mortem significat. Urina
alba et habundans, et putredini similis, epilepsiam significat. Facilius
est nature aliquantulum colorem album tingere quam id
quod est subtile ingrossare. Prius igitur natura incipit substantiam
et materiam colorare quam humores coquendo turbare. Aliquando
tamen alba egreditur et grossa cum humores flegmatici ad renes
descendunt, unde ingrossantur. Urina igitur infirmi si sit alba et
subtilis, nimiam frigiditatem ostendit vel defectum naturalis caloris
cibos non digerentis, et hoc aut in epate vel in stomacho vel in
ceteris membris. Si in epate, color faciei erit lividuds, labra, maxime
palpebre tument; epar gravescit. Si autem naturalis calor in
stomaco deficiat, gravitas et inflatio, cruciatus ne ructacio erit in
stomaco, et cibus crudus egreditur. Si vero hoc fiat calore in membris
deficiente, tum et totum corpos, et maxime facies et pedes et
coxe sunt debiles. Urina alba et subalba opilationem epatis vel diabeticam
significat passionem, in febre acuta futuram alienationem,
et existente alienatione, mortem expectabis; maxime si in quinta
die apparent, ante VII diem morietur. In morbis diuturnis
dissenteriam quandoque ostendit lapidem vel ydropisim futuram
significat si yctericia apparent. Urina aquosa utiliter (sic) in sanis
et in egris pessima, excepto quod si in acuta febre, post quam rubea
fuerit, appareat alba et tenuis, et licet in die critico nebulosa
in superficie calt apparente curatur eger si natura faciat crisim
cum apostemate. Urina alba et grossa, si prius fuerit subrubea
et postea appareat grossa in die, nunciat bonum quod morbus
determinabitur per apostema, previdens tamen si subtilis exeat
et subtilis manserit; an exeat subtilis et post fiat grossa; an
exiens grossa, permaneat grossa; an grossa exiens, postea fiat subtilis.
Sed subtilis, si in eadem manserit qualitate pessima, propter
predicta. Si autem exiens subtilis fiat turbida, significat naturam,
ut dictum est incepisse digestionem, maximo si in una die appareat
bonis signis existentibus. Si autem que exit grossa, maneat
grossa, significat grossam ventositatem et humorum ebullitionem,
que si sit cum febre, et si sit grossa in inicio et grossa permaneat,
timorem nunciat, et maxime si virtus debiba et pauca urina: significat
|
|