argumentis circumscribitur. Alexander Macedo, quocumque
gradiebatur, quis esset, corona confitebatur. Veracissimę
ergo rationis conclusione debet cesar uti mysterio
regalis coronę.” Tunc Ambrosianus vicarius, universę Ligurię
archos et primarius, dixit: ,,Vere, frater Benzo, sicut dixisti,
non sunt tua verba ista, sed spiritus sancti, prout testatur psalmista:
Aperi os tuum et ego adimplebo illud. Hoc ipsum resonat
Mattheus evvangelista: Non enim vos estis, qui loquimini,
sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Fiducialiter
igitur possumus et debemus celebrare, quod spiritus sanctus
per te voluit revelare.”
His auditis suspiciens in cęlum cesar gracias egit tercię
sanctę trinitatis personę, quę misericordissimę pietatis revelatione
dignatur adesse celebritati suę coronę. Dixitque:
„Nichil dubietatis est in corde meo ex omnibus his, quę per
afflatum spiritus paraclyti locutus est frater Benzo.” Et conversus
ad Ravennatem divitis Flaminię primatem „Quid
sentias” inquit „pater, scire volo, qui iudicaturus es orbem
cum Petro et Paulo”. At ille respondens ait: „Ad reverentiam
cesaris loquor. Nemo sapiens aliud requirat, nisi quod
per hos confratris nostri spiritus sanctus nobis adspirat. Erectis
ergo cordibus sursum divinum adoremus mysterium, ut,
quod magno dei munere geritur, magnis aecclesię laudibus celebretur.
Preparentur itaque duo tabernacula; in uno coronatus
cesar
|
|