Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 115


… abbati Montisvirginis Leonardus de Benevento.
Exiit edictum ab augusto Bacho, quod singule Beneventane vinee scriberentur,
ut extemplo nequiret decipi vel fraudari, quando ad torcular,
quod in partibus Terre Laboris exposuit, racemi singuli portarentur. Et si
alicuius est vinea non descripta, vel fuit sagaciter cum describente collusium,
vel quod visa non extitit, quia ipsam vallis umbrosa tenuit vel condensa,
factum est autem quod ad partes alias uva Beneventane province
totaliter est transmissa, roratura fertilius arida labia Gallicorum. Et ut
curie Romane particula, que virescit ibidem solito largius, iocundetur,
unde tanta nobis est indicta penuria, vini novi, quod quorum promptuaria
preteritus september impleverat et repleverat october, extuant ut geminas
musto farcire valeant latice sociato botricas, et dum stans in mensa
famelicus illius possessione me video destitutum, quod natura creavit ad
gaudium corporisque salutem, si haustus illius, qualis quantusve fuerit, ut
oportet, ignea tepescit exuries, assa reicio, salita repello, non habens unde
quo valeam ipsorum cum delectatione reprimere siccitatem. Et sic, premisso
suspirio, vinum repeto, vinum clamo, dicens, levato capite: «Rorate
celi desuper et nubes pluant mustum, absumptum terra restituat Helyseum,
qui preces fundat ad Dominum, ut vino reficiat ora nostra, prophete
cuius instantia terram rigavit ymbribus aquarum, beneficio tribus annis
et medio destitutam». Porro, dum vinum repeto, vinum quero, socia sic
fatur impatiens: «Vir improvide, non advertis yemis glacies properare
futuras. Vir in cogitationibus futura non volvens, non attendis immitem

Torna all'inizio