Ad quintum dicendum, quod lignum vitae non erat principalis causa immortalitatis,
sed coadiuvans ad continuationem vitae modo praedeterminato; ideo
immortalitas non est iudicanda naturalis propter virtutem ligni vitae; sed magis
gratuita propter virtutem animae supra naturam collatam quae principalis
causa immortalitatis erat. Et praeterea in rebus viventibus non dicitur aliquid
naturale nisi quod ex principio intrinseco consequitur; quamvis etiam per
actionem quarumdam rerum naturalium extrinsecus agentium aliquid in eis
efficiatur, ut patet in unctione, et aliis similibus.
ARTICULUS 5
Utrum immortalitas Adae
fuerit eadem cum immortalitate resurgentium.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod immortalitas Adae non sit eadem cum immortalitate resurgentium.
Primo per hoc quod Augustinus dicit quod alia est immortalitas quam in
Adam perdidimus, et alia quam per Christum in resurrectione speramus.
2. Praeterea, de eodem in idem non est aliqua transmutatio. Sed infra dicetur,
quod si Adam perstitisset, transferendus erat de immortalitate quam habebat, in
spiritualem vitam. Ergo immortalitas spiritualis, qualis est resurgentium, non
est eadem cum immortalitate Adae.
3. Praeterea, impassibilitas resurgentium est quaedam ipsorum dos. Sed Adam
in primo statu dotem non habuit, cum dos non debeatur nisi ei qui traducitur in
domum caelestis sponsi per modum sponsae. Ergo etc..
4. Praeterea, ea quae causantur ex diversis principiis, oportet esse diversa. Sed
immortalitas Adae causabatur ex innocentiae gratia; immortalitas autem resurgentium
causabitur ex habitu gloriae in beatis. Ergo non eadem immortalitas
est utrobique.
SED CONTRA, immortalitas corporis consequitur libertatem arbitrii, secundum
eius diversum statum. Sed in omnibus statibus est eadem libertas arbitrii. Ergo
eadem est immortalitas corporis in primo et ultimo resurgentium statu.
Praeterea, una et eadem potentia est quae prius disposita est, et postmodum
efficitur necessitas. Sed corpus hominis in primo statu erat immortale, quasi
secundum potentiam dispositam tantum, eo quod poterat mori et non mori; in
ultimo vero statu erit immortale secundum potentiam quae est necessitas ad
vitam, quia impossibile erit mori. Ergo est una et eadem immortalitas.
|
|