: Sermo de beato Fulgentio episcopo (BHL 3207d)

Pag 121


Quid fecisti, quid mali predicabas? Nam si regnum nobis
auferre desiderasses, tamen in te nullo modo talia committere
deberem. Vnde me infelicem fore cognosco, nisi etiam festi-
nanter medicinam propinquam habuero».
Tali finito sermone, in ciuitatem ipsemet feretrum su-
biens, corpus sanctum cum aliis fidelibus adduxit. Quod
cum hymnis et canticis insancta Dei domo, cui ipsemet ponti-
fex prefuerat, et cum omni specie aromatum miro in sacro
plago tertia die kalendarum Decembrium, a suis fidelibus cle-
ricis deuote et diligenter conditum est.
O Domini nostri mira bonitas, quam sic lupos humi-
liat, quam fiant agni! O mira nostri redemptoris clementia,
quam gratis nos bonos facit! O mira Dei prouidentia, cui
non est initium nec finis! O diuina dispensatio, qua orbis
terrarum in uigore consistit. O inenarrabilis diuinitatis alti-
tudo, cuius ministerium humana lingua enarrare non ualet!
O fides, o spes, o caritas, quibus homo munitus nullum
naufragium timet! Sed si quis contumaci audacia in Dei se-
ruos insane cupit, non ad unguem perducere ualet. Nam
Dominus fidelibus suis ait: Nolite timere eos, qui occident
corpus, animam autem non possunt occidere. Et alibi: Ego

Torna all'inizio