corporis. Quod osculum primum a sacerdote ministris traditur, ut exinde 
per eos in ceteros expendatur. In pace, quam prius sacerdos tribuit, pax dei 
ad nos, de qua pretulimus, nostra scilicet reconciliatio, ex qua pax 
Ierusalem pendet et nititur, designatur. Cuius pacis osculum ideo primitus 
sacerdos offert, quia pax reconciliationis per ecclesiarum prelatos nobis 
ante nuntiata est et indulta, sicut scriptum est: Suscipiant montes pacem 
nuntiandum populo tuo. Unde et unus ex hiis montibus quasi huius 
osculum pacis Corinthiis offerens: Dedit nobis, inquit, ministerium 
reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam deo 
exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, hoc est vice eius: Reconciliamini 
deo. 
Et quoniam pax istiusmodi in Christi morte consumata est, recte post 
immolationem, que mortis dominice memoriam ymaginat, huius pacis 
osculum sacerdos libat. Quia vero per illud osculum, quod postea 
communicatur in singulos, fraterne pacis concordia demonstratur, ideo 
ante susceptionem sacramenti tribuitur, ut videlicet omni deterso odio 
mundum cordis preparetur hospitium, in quod dominus ingredi eligat et 
manere. Istud est illud osculum, quod Paulus in Romanorum et Corinthiorum 
salutationibus statuit offerendum: Salutate, ait, salutate 
invicem in osculo sancto, id est sincero, non ficticio, quale fuit Iude 
osculum, quo prodiderit salvatorem, quale et Ioab, qui Amasam quasi 
demulcens osculo percussit in latere et effudit intestina eius et mortuus 
est. 
XXVIIII. De hiis, qui pacem turbant ecclesiasticam, 
<et> de peccato eorum et pena. 
huius osculi confictores scismatici maxime et heretici credendi sunt, qui 
non columbe, sed corvi, non agni, sed lupi oscula defigentes castitatem
  |  
  |